POLEMON

POLEMON
I.
POLEMON
Philosophus Atheniensis, Academicus, Philostrati fil. qui cum in iuventute petulans esset, et aliquando ebrius et coronatus, Xenocratis scholam ingressus fuisset, eius oratione, quae tunc de pudicitia erat, adeo mores immutavit, tantumque in philosophia profecit. ut Xenocrati in Scholâ succederet. Probitate, lenitate animi et constantiâ inclitus: a furioso cane aliquando laesus, colorem quidem vultus mutavit, tumoreque vulneris per totam urbem dispersô, quid contigisset, rogavit. Obiit Olymp. 127. senex admodum. Diogenes, l. 4. in Polemone, eum multa scripsisse testatur; Suidas vero nihil scriptum reliquisse asserit. Horat. l. 2. Sat. 3. v. 254.
—— Faciesne quod olim
Mutatus Polemo. ——
Vide etiam Euseb. in Chron.
II.
POLEMON
Rex Lyciae, A. C. 55.
III.
POLEMON
Sophista celebris, sub Hadriano Imperatore cuius vitam descripsit Philostratus, in qua, inter alia, de
Antonino Asiae Proconsule, qui post modum Hadriano successit, Pii nomine condecoratus, lepidam hanc narrat historiam moderationis et clementiae Antonini indicem. Regebat Asiam procoasule Antoninus; Smyrnam venit, aedes Polemenis, quia non aliae meliores Smyrnae, ut nec alius melior ipsô Polemone vir, absentia domini tum vacuas hospitium suum facit. Redit peregre eâdem illâ nocte Polemon; aedes occupatas reperit, nec a quo considerans, nec quomodo. Quiritatus tumultuatur ante ianuam, indignum facinus clamitat, se domus suae ingressu prohiberi arcerique. Quid multa? cogit Proconsulem multâ iam nocte aliud sibi hospitium quaerere ac domô facessere. Rescivit hoc Hadrianus, εἰρώτα δ᾿ ὑπὲρ αὐτῶν οὐδὲν ὡς μὴ ἀναδέροιτο, ita vulgo legitur, nullô sensu reponit Salmasius, ὡς μὴ ἀναθέροιτο, interrogavit nihil hac dere, ne in flammas rediret Antoninus iraque eius revivisceret. Sed Polemoni metuens Imperator et cogitans, quaepost se eventura essent, cum quamlibet mites et aequales probasque naturas incitare consuereverint et instigare, suique oblivisci cogere mali Principum consiliarri, ut Polemonem in gratiam cum filio reponeret, hanc viam ingressus est: Testamenti tabulis, quibus heredem Imperator instituebat Antoninum, indidit, huius sibi consilii ac mentis auctorem fuisse Polemonem, ut hôc modô facilius ei veniam impertiret, cui beneficium relicti Imperii debere se sciret Antoninus. Verba Philostrati sic legit ac distinguit Salmasius, Ο῞θεν εν ταῖς ὑπὲρ τῆς βαςιλείας διαθήκαις, καὶ Πολέμων ὁ ςοφιςτὴς, ἔφη, ζύμβολος τῆς διανόιας ἐμοὶ ταύτης ἐγένετὀ τῷ καὶ χάριν ὡς ἐυεργέτῃ πράττειν τὴν ςυγγνώμην ἐκ περιουςίας ἑτοιμάζων, h. e. illâ re, quâ gratiam promereri faciebat, ut auctorem benesicii, veniam illi praeparans ex abundanti, etc. Quae tamen narratio an in omnibus fidem mereatur, merito dubitat Vir Cl. Quid enim opus testamentô fuit, quô haeres Imperatoris institueretur Antoninus, qui ab Hadriano adoptatus, in certam spem fiduciamque futurae successionis, statim post excessum Hadriani, adoptionis meritô, non testamenti iure, Reip. regimen accepit? Sed et hoc quidam de Hadriano scriptum reliquerunt, non adoptione adscitum ad Imperium, sed Plotinae Traiani coniugis favore id assequutum, quae Viri testamentô heredem Regni institutum simulârit, ut narrat Aurelius Victor Schotti, Salmas. ad Capitolin. in Antonino, c. 3.
IV.
POLEMON
Sophista et Orator, sub Traiano. Dicax admodum; morti vicinus rogavit amicos, ut quam citissime sepeliretur, ne Sol suo funeri insultaret. Podagrâ vexatus cum mortem optâsset, et ob id reprehensus esset: aliud mihi date corpus, respondit. et libenter vobiscum manebo. Scripsit quaedam, Philostr. in vit. Soph. Suid. Item, fil. Euergetae, Historicus Graecus descriptienem terrae edidit, etc. Suid. Voss. de Hist. Graec. l. 1. 6. 18. Gesner. in Biblioth.
V.
POLEMON
Zenonis Rhetoris fil. ad regnum Ponti, concessu Antonii et Augusti, pervenit. Dio in actis anni 729. Uxorem habuit Pythodorin, prudentiae aliarumque virtutum nomine laudatam. Appianus Polemonem habet Ciliciae Regulum. Postquam enim gens haec latrociniis adsueta, ab Isaurico et Pomperio domita est, Flor. l. 3. c. 6. aliquandiu per Proconsules recta, ab Antonio tandem Regem impetravit Polemonem, vide Appianum praefatum, Civ. l. 5. Ei successit, an immediate, non liquet, Philopator, quem vide. Coeterum, Zenonis hic filius urbem suam ampliavit ornavitque et cum prius Diospolis vocaretur, in gratiam Augusti Διοκαιςάρειαν, composito ex Iove et Caesare nomine appellavit. Vide Salmas, ad Solin. p. 828. qui et de Polemoniaco Ponto, sub Pontica olim dioecesi comprehenso nonnulla, p. 807.
VI.
POLEMON
cognomento Heiladicus, genere Iliensis, Historicus nobilissimus, aequalis Aristophanis Grammatici, Panaetii discipulus. Scripsit de origine civitatum, Phocidis, Ponti, Laconiae geographiam, et de cursu solis libros tres. Suidas. Item ἐπωνύμους τῶν δήμων καὶ φυλῶν. Vide Scholia in Aristoph. Aves. Alius e Laodicea Cariae, qui Smyrnae vixit, aequalis Herodis Attici, sub Adriano Imperatore, ad quem legatus quandoque Smyrnaeorum missus, ab eo honorifice exceptus est. Vide Voss. de Hist. Graec. p. 119. et 404.
VII.
POLEMON
minimus frater Amyntae et Simmiae, amicissimus Philotae, et ideo cum Philotas torqueretur, profugit: quem tamen desertum a comitibus et haefitantem inter reverten di fugiendique consilium occupârunt ac vinctum reduxerunt. Deprecantibus exercitu et amicis Alexandrum, absolutus est. Curt. l. 7. c. 1. et. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Polemon I. — Polemon I. Eusebes (* um 65 v. Chr.; † 8 oder 7 v. Chr.) war von 37 bis 8/7 v. Chr. König von Pontos sowie von 34 bis 30 v. Chr. König von Kleinarmenien und 14 bis 8/7 v. Chr. König des Bosporanischen Reichs. Inhaltsverzeichnis 1 Laufbahn unter… …   Deutsch Wikipedia

  • Polemon — (or Polemo) is the name of eminent ancient Greeks:Philosophers*Polemon (scholarch), the head of the Platonic Academy from 314 269 BC *Polemon of Athens, a 2nd century BC Stoic philosopher, also referred to as Polemon of Ilium *Polemon of… …   Wikipedia

  • Polemon — Polémon Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Polémon d Athènes, philosophe platonicien ; Polémon, deux rois du Pont ; le premier, Polémon de Cilicie épousa Bérénice de Judée.… …   Wikipédia en Français

  • Polemon — ist der Name von: Polemon von Athen, griechischer Philosoph, ab 315/314 v. Chr. Schuloberhaupt der athenischen Akademie Polemon von Ilion, genannt der Perieget (ca. 220–160 v. Chr.), Hauptvertreter der Periegese (griechischen… …   Deutsch Wikipedia

  • Polemón I — Saltar a navegación, búsqueda Polemón I del Ponto (60 8 a. C.), rey del Ponto de 38 8 a. C., rey de Sophene de 33 a 30 a. C. y rey del Bósforo de 14–8 a. C. Contenido 1 Aliado de Roma 2 …   Wikipedia Español

  • Polemón II — Saltar a navegación, búsqueda Polemón II fue rey del Ponto y del Bósforo. Hacia el año 1 a. C., sucedió a su padre Polemón I, bajo la regencia de su madre Pitodoris, quien de hecho ejerció el poder y le dejó únicamente como. En el 39,… …   Wikipedia Español

  • POLEMON II — (d. 74 C.E.), king of Cilicia. The Judean princess, berenice , widow of Herod of Chalcis, induced Polemon to undergo circumcision and marry her in an attempt to suppress rumors detrimental to her reputation. Polemon, with an eye to her wealth,… …   Encyclopedia of Judaism

  • Polemón — Saltar a navegación, búsqueda Polemón (Πολέμων) (aprox. 314 a. C. 276 a. C.) conocido como El Escolarca, fue un director de la Academia platónica. Hijo de Filóstrato, un aristócrata acaudalado, siendo joven Polemón heredó una gran fortuna que le… …   Wikipedia Español

  • Polĕmon — Polĕmon. I. Könige von Pontos: 1) P. I., von Laodikea, Sohn des Rhetors Zeno, erhielt von Antonius den Pontos Polemoniakos, dann 37 v. Chr. von Agrippa ganz Pontos, Kleinarmenien u. 14 v. Chr. auch noch das Bosporanische Reich; er st. 1 n.Chr.;… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Polĕmon — Polĕmon, 1) P. der Philosoph, von Athen, in seiner Jugend ein Wüstling, war ein eifriger Schüler des Xenokrates und nach diesem Vorsteher der Akademie. Er forderte, daß man sich mehr im Handeln als in der Dialektik übe. 2) P. der Periëget, der… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Polemón — (Polémōn) ► (¿340 270? a C) Filósofo griego. Fue un precursor del estoicismo …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”